Job 20

GREG. in Job., l. 15. Ac si dicat: quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. Quando modo mala quae agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quae sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Job noverunt quidem recte vivere, sed judicia Dei subtiliter pensare nescientes, justos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur: ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt. Unde iste subdit. . Ibid. Quibus moderate praemissis, etc., usque ad et hoc invenio quod Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit, quam breve fuerit, videmus. Gaudium hypocritae in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita praesentis vitae laudem dum tangit, amittit. quia laetitia pertransit, poena permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum. id est, etsi coelestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris praedicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum foetore damnabitur. Ibid. Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc saeculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in aeternitatis requie, de qua esse putabatur. Vita hypocritae, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat. Locus hypocritae cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Quia linguae adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur. etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt. Adolescentia hypocritae inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire. Ibid. In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandae locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret. Malo quod diligit parcit, qui non hoc poenitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. BEDA. Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam poenitet ut ab eo discedat. . Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinae verbum, quod male quaerit, prave intelligit, et in haereses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in praesenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit. Sacrae legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet: quas Deus justo judicio de ejus memoria evellit. Ibid. Aspis parvus est serpens, etc., usque ad velut ex lingua vipera occidit. . Ibid. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat. Persolvet enim in tormento ea quae hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in poena. Dicat ergo, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est. Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur; nam more ignis cum ligna quae consumat acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Majoris iracundiae est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit, quod Deo irascente concupivit. Percusso hypocrita, de cibo ejus nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur, a cunctis quae possederat alienatur. Quia de hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit. GREG. Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat. Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur: Bellum Deo pluere, etc., usque ad praevidere comtempsit. Ibid. Surripit avarus aliena aliquando, etc., usque ad aeterni judicii se percussionibus ante ponit. Interim autem, etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malae operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem, etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia surrogatur, etc. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quae noceant in mente tacitus tenet. etc. Ignis gehennae qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi. Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam laetus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in coelo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit. Ibid. quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine, justorum vita et peccatorum pariter accusabit. Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur. quia vindictae tempore raptus ad supplicia, ab aeterni judicis vultu separatur. Cum enim Dei justitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit.
Copyright information for VulgGlossa